- CAPREA
- CAPREAHebr. tsebi, a decore. Hinc passim in Cantico Sponsus capreae comparatur et hinnulo cervorum; idque ratione formae, ut multi volunt: quia de eodem Sponso dicitur Psalm. 45. v. 3. Filiorum hominis pulcherrimus es. Bochart. tamen potius ob improvisam celeritatem, in iis, quae sui decreti sunt, exsequendis, Sponsum capreae vel hinnulo ibidem assimilari docet. Sed et per Capreas et cervas agri, adiurat Sponsus Filias Hierusalem, c. 2. v. 7. et c. 3. v. 5. tamquam res sibi apprime caras: i. e. orat ac deprecatur, etc. Certe amabile omnino hoc animal, unde hinnulum capreae gazal Arabes vocant (vulgo gazella) nomine ab amore sumptô: Gazalae enim, illis aliquem amatoriô sermone demulcere, notat. Hinc Coptitae, quos mares quidem e capreis mactare, et comedere, nulla vetabat religio, feminas tamen colebant et consecrabant, eas in deliciis Isidi esse persuasi, teste Aelianô, Histor. Animal. l. 10. c. 23. Et Martial. l. 13. Epigr. 99.Delicium parvo donabis dorcada nato.De bubalo quoque, quod dorcadi congener est animal, Oppianus Cyneget. l. 2.Ο῎μμασιν αἰγλήεις, ἐρατὸς χρόα, φαιδρὸς ἰδέςθαι,Oculis est splendidus, colore amabilis, aspectu laetus.Oculi inprimis earum venusti et acres, unde nomen illis δορκάδων, quod multae puellae ab iis mutuatae sunt, impositum. Vide infra in voce Dorcas. Meminit Capreae in cibis Moses Deuteron. c. 12. v. 15. 22. et c. 14. v. 5. et c. 15. v. 22. Auctor etiam libri 1. Regum c. 4. v. 23. ubi de cibariis Salomonis. Arabes quoque eius esum multum commendant, prae reliquis ferinis, Avicenna, Razi apud Damirem et Avenbitarem. Sed et apud Athenaeum, l. 9. Palamedes Eleaticus ait, οὐκ ἄχαρι κρέας τὸ τῶ δορκάδων, Caprearum carnem non esse iniucundam. Et Philostratus, l. 2. in Indorum conviviis integras apponi capreas consuevisse, refert. Vide Sam. Rechart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 25. et seqq. uti de venatione earum per sacras infra, voce Sacer.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.